Latin
11.8.1 to 11.8.17
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.8.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis: habitentque non ad breve tempus, sed in perpetuum. Vultis autem, ait, scire quis sit iste rex et pastor? Ipse est de quo supra dixi, servus meus David. Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo; sed se exinanivit, formam servi accipiens, et factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6 seqq). Cumque sub tali rege fuerint, percutiam illis foedus pacis: nequaquam ut in veteri Testamento certaminum atque, bellorum, sed pactum pacis, quae exsuperat omnem sensum, de qua Salvator loquitur ad apostolos: Pacem meam de vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Et propheta dicit: Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV, 2). Quos cum in Ecclesia fundaverit, et stabilient, ita ut possint dicere: Statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3): tunc multiplicabuntur vel credentium numero, vel multiplicatione virtutum. Et dabo, inquit, sanctificationem meam, sive sanctuarium in medio eorum in perpetuum, quod Judaei de templo interpretantur, quod sub Zorobabel exstructum est. Sed quomodo stare poterit hoc quod dicitur, in perpetuum: cum templum illud quod a Zorobabel exstructum est et postea a multis instauratum, Romano igne succensum sit? Quae omnia referenda sunt ad Ecclesiam, et ad tempora Salvatoris, quando tabernaculum ejus positum est in Ecclesia: ubi factus est Deus noster, et nos populus ejus. Profectusque omnium est, ut sciant quod ipse sit Dominus, et ipse sanctificet Israel, non juxta carnem, sed juxta spiritum: quando sanctificatio ejus in medio credentium facta est in perpetuum. Quod autem Dominus abjecerit tribum Ephraim, et elegerit tribum Juda, et in Psalmis legimus, in quibus scriptum est: Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit;