Latin
11.8.18 to 11.8.26
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.8.18-26
Unproofread scanNot analysed yet
sed elegit tribum Juda (Psal. LXXVII, 67, 68), de qua scriptum est: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Vere enim in adventu Domini Salvatoris, duae virgae, et ut in Hebraico positum est, duo ligna in unum juncta sunt sceptrum, et in baptismate Christi dudum separata sociantur: ut fiant in unum novum hominem, et in unam gentem, neque polluantur ultra in idolis et abominationibus; sed mundi lavacro, sint populus Dei, et imperet eis Christus, et habitent super terram mitium, terram viventium, quam dederat servo suo Jacob, qui populum Israel in matris utero supplantavit. Sin autem voluerimus juxta prophetiam Osee, quae pene omnis ad decem tribus dirigitur, id est, ad Joseph et Ephraim, et Samariam, et Israel, intelligere falsi nominis scientiam, et diversas turbas haereticorum, hoc dicemus, quod in ultimo tempore quando subintraverit plenitudo gentium, eT omnis Israel salvus fuerit (Rom. XI), tunc etiam adversarii populi, qui contra domum Judae et confessionem Ecclesiae pugnaverunt, tradant se ecclesiasticae fidei, et universis erroribus derelictis, et principibus mundi istius qui destruuntur [al. destruantur], et patriarchis suis, qui eos in blasphemiarum barathrum deduxerunt, consurgant, et relinquant idola sua, et abominationes suas, quas de suo corde confinxerant, et de cunctis sedibus suis, in quibus peccaverunt, transeant ad ecclesiasticam fidem, et mundentur, et sint populus Christi, et ipse sit Deus eorum: quae plenius in Osee propheta dictasse me novi. Quod si Judaei et Christiani judaizantes, haec ad mille annorum voluerint referre regnum, necessitate coguntur, ut suscipiant omnes qui salvi fuerint habitaturos in terra Israel, aedificandam Jerusalem, exstruendum templum, cunctas legis caeremonias exercendas, observandum sabbatum, accipiendam circumcisionis injuriam, manducandum et bibendum, et divitiarum abundantiam pro summa beatitudine et cunctis opibus aestimandam, cum Apostolus dicat: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet (I Cor.