Latin
12.13.36 to 12.13.46
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.13.36-46
Unproofread scanNot analysed yet
Iste autem vir qui introduxit Ezechielem in atrium interius, et ut ita loquar, ad Sancta sanctorum, mensus est ipsum atrium in quo erant duae exedre sive gazophylacia custodum templi, sive altaris habitaculis delegata, et reperit longitudinis, et latitudinis per quadrum centenos cubitos: ut sacerdotes Dei ministerio servientes, qui per arctam, et angustam viam intraverant, habeant deambulacra latissima, et in perfecto consummatoque virtutum numero commorentur. Et in ipso atrio erat altare ante faciem templi: ut nunquam sanctorum ad Deum cesset oratio. Supradictus quoque vir introduxit Ezechielem in vestibulum, sive …templi quod mensus est quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: quoniam qui introductus est, divinis sensibus fuerat eruditus, et nec dexteram noverant, nec sinistram, sed via regia ingrediebatur. Latitudo autem ipsius portae, per quam introitus erat ad vestibulum templi, habebat ternos cubitos hinc et inde. In quo Scripturae sanctae observanda elegantia: quod non dixerit a dextera et sinistra, ne. videretur in Sanctis sanctorum sinistrum aliquid nominare; sed hinc et unde, id est ex utraqne parte. Statimque prudens lector intelligit, trinum numerum ad Trinitatis mysterium pertinere, quae porta est ingredientium ad Deum, dum et Pater in Filio est, et Filius in Patre, et in utroque Spiritus sanctus. Qui ternus numerus, una porta est eorum qui post baptismum Trinitatis perveniunt ad salutem. Quod autem sequitur: Longitudo vestibuli viginti cubitorum, et latitudo undecim cubitorum, videtur facere quaestionem quomodo dualis numerus qui refertur ad duas decadas, et undecimus qui unum videtur habere minus, ut sacrum numerum expleat duodecimum, in vestibulo templi esse dicatur. Quod plerique sic solvunt: Quamvis sancti sint sacerdotes et in templi ministeriis collocati, et quotidie victimas offerat Christo: tamen quia in hoc mortali fragilique corpusculo, et aegrotationibus vitiisque subjecto commorantur, vicenarium habent numerum et undecimum.