Latin
12.13.47 to 12.13.66
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.13.47-66
Unproofread scanNot analysed yet
Unde dicebat et Apostolus: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Non quod juxta saevissimam haeresim, abolenda corpora esse credamus; sed quod voti nostri sit supervestiri, non spoliari, et mortale hoc accipere immortalitatem, et corruptivum induere incorruptionem (I Cor. XV, 53). Illud autem quod sequitur: «Et octo gradibus ascendebatur ad eam, id est, ad portam interiorem, scientibus Hebraeam linguam, facit magnam difficultatem. Denique Symmachus, quem in hoc loco secuti sumus, octo gradus posuit: Septuaginta, decem; Theodotio et Aquilae secunda editio, undecim; prima autem nullum numerum posuit, sed absolute ait, «Et gradibus in quibus ascendebatur ad eam; »ut vel juxta consuetudinem priorum portarum, octo intelligamus gradus, sicut intellexit et Symmachus, vel certe quos habebat porta interior, quorum numerum Scriptura non dixit (pro quo in Hebraeo positum est, UROB (3ΓΓΠ), id est et latitudo, ASTE (…). ESRE (…). Quod si ita legatur, undecim significat: sin autem pro ESRE, hoc est, decem, legamus ESER (…)non significat decem, sed pronomen qui). Haec Hebraei sermonis expertibus deliramenta videantur: sed nunc non controversias scribimus, aut orationes, in quibus ludi solet compositione verborum, sed explanationes, et commentarios Hebraeorum voluminum. Verum redeamus ad coeptum. Octo sive decem gradibus qui perfectus est numerus, aut undecim, de quo jam diximus, ascenditur ad portam sanctorum, in cujus frontibus columnae erant, una hinc, et altera inde. Non dixit, duae, ne in dualem incurreret numerum, sed una et una, qui perfectus est numerus, et unione sui imitatur Deum. Istae autem erant columnae duas, de quibus et in Apocalypsi dicitur: Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur (Apoc. III, 12). Et Petrus ac Joannes columnae appellantur Ecclesiae (Galat. II), per quos ingredimur ad Sancta sanctorum, et quorum doctrina ad Christum noster introitus est.