Latin
12.4.43 to 12.4.56
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.4.43-56
Unproofread scanNot analysed yet
Haec bre viter divinantis magis, quam explanantis animo dixerimus, volentes juxta litteram obscuram, et pene non apparentem adumbrare picturam. Caeterum pauca, quae possumus suspicari, strictim, dubitantes que [Vulg. dubitanterque] ponemus. Apostolus Paulus volens Ephesios (cap. III) sacratiora cognoscere, imprecatur eis, ut repleantur sapientia et charitate Domini, ut radicati atque fundati, scire valeant, et comprehendere quie sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum divitiarum ejus, et ad eosdem loquitur: Ergo nequaquam estis peregrini, sed cives sanctorum, et domestici Dei, aedificati supra fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso angulari lapide Jesu Christo, in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino: in quo et vos superaedificati estis (Al. coaedificamini) in habitaculum Dei et in Spiritu sancto (Ephes, II, 19-22). Petrus quoque apostolus eisdem pene verbis, quia eodem spiritu, in Epistola loquitur: Si quidem credidistis quoniam bonus Dominus, aa quem accedentes lapidem viventem, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honoratum, et ipsi ut lapides viventes aedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales victimas acceptabiles Deo per Jesum Christum (I Petr. II, 3 seqq.) . Ex quo perspicuum est, Dominum Salvatorem, qui verus architectus est, probare lapides qui possint poni in templi fundamentis, qui in medio, qui in superioribus locis, et inferioris mensura, vel non tam solidae firmitatis in muro, et extra templum in circuitu τον περιβόλου collocari. Non est enim parvi roboris nec minimae firmitatis, impositos desuper lapides sustinere. Unde scribit Apostolus ad credentes: Invicem onera vestra portantes (Galat. VI, 2). Et in alio loco scriptum est, non debere nos pondus assumere, quod ferre non possumus. Calamus autem mensura, qui habebat sex cubita, et palmum unum, illud significat, notam esse Deo conversationem nostram, quae in sex diebus in quibus mundus factus est continetur;