Latin
12.4.57 to 12.4.72
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.4.57-72
Unproofread scanNot analysed yet
et notam esse rationem operum singulorum, ut aliud ad opera pertineat, aliud ad mentem. Unde et latitudo aequa est altitudini: quorum latitudo ad opera, ut diximus; altitudo refertur ad animum, qui ad alta festinat. Illud autem semel monuisse sufficiat: nosse me cubitum, et cubita neutrali appellari genere, sed pro simplicitate, et facilitate intelligentiae, vulgique consuetudine, ponere et genere nmasculino. Non enim cura nobis est vitare sermonum vitia, sed Scripturae sanctae obscuritatem quibuscunque verbis disserere. Ingreditur igitur vir, cui Oriens nomen est, per portam Orientalem, ut illuminet eos, quos in prima vestibuli fronte repererit, sive in ipso introitu portae: non per unum, sed per plures gradus, quorum siletur numerus, ut ascensionis appareat difficultas, et quotcunque gradus tibi proposueris, scias minus esse ab eo, quod dubium derelinquitur. Istam arbitror portam, de qua et in Psalmis canitur: Haec porta Domini, justi intrabunt in eam (Psal. CXVII, 20). Mensusque est limen portae, ut scire valeamus omnia patere notitiae Dei. Quod limen in latitudine unius dicitur calami, et de altitudine siletur ac longitudine. Via enim est et introitus, et per eam ad interiora pergendum est (licet in hoc loco Septuaginta superflue longitudinem, vel, ut in plerisque codicibus continetur, altitudinem dixerint); cubicula autem, id est, thalami et πχρχστάδις tam in longum, quam in latum singulos habeant calamos, sed inter thalamum et thalamum, quinque tantum sunt cubita, ut interiora cubiculorum plenam habeant mensuram calami, id est, sex cubitorum, et palmi unius, dum opera pariter ratioque consentiunt. Ea vero quae extrinsecus sum, hoc est, inter thalamum et thalamum, quinque cubita; necdum enim Christi secreta penetrarunt, nec possunt dicere: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3). Et alibi: Omnis gloria filiae regis intrinsecus (Psal.