Latin
12.4.73 to 12.4.83
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 12.4.73-83
Unproofread scanNot analysed yet
XLIV, 14). Sed discipulis cum Christo domi commorantibus, mysteria ejus audire non possunt, et foras ad se cupiunt Dei exire sermonem, et propterea quinque cubitorum mensura in eis ponitur, ut ad sensus quinque omnia referre doceantur. Limen quoque alterius portae, sive ut in Septuaginta continetur, secundi vestibuli et tertii, ejusdem calami unius mensis mensurae est. Post quod vestibulum ejus, hoc est, limen portae, in introitu octo ponuntur cubita, ut interiora vestibuli nequaquam septenarium numerum, et sex cubita, et palmum unum, sed octonarium teneant, qui ad resurrectionis et diei Dominicae pertinent sacramentum. Et in fronte, inquit, ejusdem vestibuli duo erant cubita, quae vel ad utrumque pertinent instrumentum, vel ad litteram, et spiritum, vel ad mysterium forcipis, qua in Isaia de altari carbo comprehenditur, et defertur ad prophetae labia purganda. Et ut sciamus, quod sit hoc vestibulum, quod octo et duobus cubilis terminatur, ponit manifestius: «Vestibulum autem portae erat intrinsecus, »per quod pervenimus ad templum Dei. Thalami quoque, et cubicula quae erant ad viam portae Orientalis, pro quibus Septuaginta Elau scribunt, tres erant hinc, et tres inde, mensurae unius, id est, calamo uno, qui sex cubita, et unum palmum habebat, de quibus supra dictum est: Et αίλάμ uno calamo in longum, et uno calamo in latum, et inter thalamos quinque cubitos. Ne igitur putaremus duos tantum esse thalamos, ternos ex utraque parte posuit: ut senarium numerum demonstraret, qui et in hydriis Evangelii indicatur (Joan. II), in quibus aquae in vina mutatae sunt, et quotidie Judaici latices vertuntur in vinum, quod laetificat cor hominis: et Christi cruore fit dulcius. Mensus est quoque latitudinem liminis (Al. limitis) portae decem cubitorum, qui perfectus est numerus, et vel Decalogo continetur, vel Evangeliorum quatuor sacramento.