Latin
13.10.40 to 13.10.45
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.10.40-45
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem infertur: «Et mundabunt illud, et implebunt manum ejus, »quod et Hebraicum et caeteri interpretes transtulerunt, illud significat, quod ipsius quoque altaris, pro cujus expiatione offertur sacrificium, dona complenda sint, sicut offertur pro sacerdotibus et populo atque pontifice; ne quid vacuum stetisse videatur in conspectu Domini. Pro quo posuere Septuaginta: Et mundabunt illud, et implebunt manus suas, ut subaudiatur sacerdotes, qui cum pleni fuerint bonis operibus, hoc enim plenae significant manus, transacto sabbato, veniant ad diem resurrectionis octavam, et dicant cum Apostolo: Resurreximus cum Christo (Rom. VI, Coloss. III); et ultra octavam tendant ad coelestia, et offerant pro nobis holocausta, sive quae pro pace peccatorum nostrorum et salute sunt nostra: ut per ignem Spiritus sancti, omnia quae cogitamus, loquimur, et facimus, in spiritualem substantiam convertantur: et hujuscemodi Dominus delectatus sacrificiis, nobis placabilis fiat.