Latin
13.11.1 to 13.11.18
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.11.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XLIV. —Vers. 1 seqq.) «Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad Orientem, et erat clausa. Et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit, et non aperietur, et vir non transibit per eam: quoniam Dominus Deus Israel ingressus est (sive ingredietur) per eam; eritque clausa principi. Princeps Ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino. Per viam vestibuli (id est, AElam), porta egredietur, et per viam ejus egredietur. »Pro eo quod in Hebraico scriptum est: Erit clausa principi, LXX transtulerunt, Erit clausa: quia dux ipse sedebit in ea. Multae sunt portae quas in descriptione templi Ezechielis Scriptura commemorat, tam intus quam foris. Altaris quoque figuram, et consecrationem et sacrificia sermo praeteritus percurrit. Quo finito, venit ad portam sanctuarii exteriorem, quae respiciebat ad Orientem, et erat clausa: statimque vir ille qui erat ductor prophetae, et ei demonstrabat, locutus est ad eum: Portae haec quam respicis clausum, semper clausa erit, et non aperietur, nullusque virorum transibit per eam. Et reddit causam cur clausa sit semper, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est, vel ingredietur per eam: eritque clausa juxta Hebraicum, principi, quem ducem LXX transtulerunt. Qui princeps et dux, id est, NASI (…),sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino: et per viam vestibuli portae ingredietur, et per ipsam egredietur. Quaenam ista porta est, quae semper clausa est, et solus Dominus Deus Israel ingreditur per eam? Nempe illa de qua Salvator loquitur in Evangelio: Vae vobis. Scribae et Pharisaei hypocritae, et vae vobis doctoribus legis, qui tollitis elavem scientiae: ipsi non ingredimini, et intrantes prohibetis (Matth. XXIII, 23). De hac sub nomine libri scribit et Isaias: Erunt verba libri istius sicut verba libri signati: quem cum dederis nemini nescienti litteras, et dixeris ei, Lege;