Latin
13.11.19 to 13.11.39
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.11.19-39
Unproofread scanNot analysed yet
et respondebit tibi, Nescio litteras. Et dabunt illum homini scienti litteras, dicentes: Lege; et dicet: Non possum legere, quia signatus est (Isa. XXIX, 11-13). Iste autem liber est, cujus nemo potest solvere et aperire signacula, neque in cado, neque in terra, neque sub terra, nisi ille de quo in Apocalypsi Joannis dicitur: Ecce vicit leo de tribu Juda, radix et genus David, ut aperiat librum et solvat signacula ejus (Apoc. V, 5). Prius enim quam Salvator humanum corpus assumeret, et humiliaret se, formam servi accipiens (Philipp. II), clausa erat Lex et Prophetae, et omnis scientia Scripturarum, clausus erat paradisus. Postquam autem ille pependit in cruce, et locutus est ad latronem: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), statim velum templi scissum est, et aperta sunt omnia; ablatoque velamine dicimus: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam (II Cor. III, 18)· Sin autem revelata sunt omnia, in Christo enim juxta sermonem Pauli omnia revelantur (II Cor. XIII), quomodo porta clausa erit et non aperietur, et vir non transibit per eam? Ex quibus discimus, quamvis ad summam scientiam venerimus, comparatione divinae scientiae, nunc ex parte nos scire et ex parte cognoscere; quando autem venerit, quod perrectum est, tunc quod ex parte est destruetur. Unde et in alio loco ipse Apostolus imperfectum se esse loquitur, rursumque perfectum. Quod si interpretatione caret, videtur esse contrarium. Dicit enim: Non quia jam accepi, aut quia jam perfectus sum. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse: Unum vero, posteriora obliviscens et ad priora me extendens, statutum persequor ad bravium supernae vocationis Dei (Philipp. III, 12, 14). Cumque putaremus eum secundum professionem suam non esse jam perfectum, et magis quaerere quam invenisse quod verum, non solum se, sed et alios dicit esse perfectos: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus (Ibid.