Latin
13.14.23 to 13.14.30
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.14.23-30
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si ita est, quomodo stare poterit, ut Levitae qui longe recesserunt a Deo in errore filiorum Israel, et erraverunt ab eo post idola sua ipsi ministrent in domo et mactent holocausta et victimas populi, et ipsi stent in conspectu eorum ut ministrent eis? Quid enim amplius facturi sunt sacerdotes filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii Dei, de quibus dicit: «Ipsi accedent ad me ut ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem, »et reliqua? Hebraicum autem hunc habet sensum: Omnis alienigena incircumcisus corde et carne, non ingredietur sanctuarium meum, licet cum populo Israel esse videatur. Levitae autem, hoc est, sacerdotalis gradus, qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et secuti sunt idola, portabunt iniquitatem suam, eo quod fuerint in sanctuario meo ministrantes in officio portarum domus, et ministri ejus. Ipsi enim offerebant holocaustum, et victimas populi, et ipsi stabant in conspectu eorum, ut ministrarent pro eis. Quia ergo ministraverunt pro illis in conspectu idolorum suorum, et fuerunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, propterea levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus: et portaverunt iniquitatem suam, et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi: neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta sancta sanctorum: sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt. Pro sacerdotali enim officio, qui holocaustum et victimas omneque sacrificium offerre consueverant, redigentur in ultimum gradum, et erunt janitores domus, in ignominiam sempiternam, ut ab universo populo videantur intrante et exeunte, de qua sublimi dignitate ad quem ultimum gradum pervenerint. Sacerdotes autem, inquit, id est, Levitae, qui sunt filii Sadoc, hoc est, justorum, sive justi Dei, et qui tempore erroris universi Israelis, custodierunt ceremonias sanctuarii mei, ipsi accedent ad me, ut ministrent mihi, et stent in conspectu meo, et offerant mihi adipem, hoc est, pinguissimam hostiam et sanguinem, vivam scilicet et placentem hostiam Deo, et ipsi ingredientur sanctuarium meum, et accedent ad mensam meam, ut accendant thymiama mihi, et omnem ritum sacrificii custodiant.