Latin
13.14.31 to 13.14.32
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.14.31-32
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem hoc ita est, ut qui in tempore erroris et persecutionis idola sunt secuti, quae de suo corde confixerant, et non solum voce, sed et subscriptione manus asseruerunt Dei Filium creaturam, et servierunt creaturae magis quam Creatori, qui est benedictus in saecula, quomodo sibi sacerdotale et pontificale assumunt fastigium, et audent offerre victimas Deo, cultores quondam idolorum? Sed, ut ardentissimus poeta testatur,