Latin
13.17.1 to 13.17.22
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.17.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 22 seqq.) «Viduam et repudiatam (sive ejectam) non accipient uxores, sed virginem [Vulg. virgines] de semine domus Israel. Sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient: et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis. Et cum fuerit controversia (ut in LXX additum est, sanguinis) stabunt in judiciis meis. et judicabunt leges meas, et praecepta [Vulg. addit mea] in omnibus solemnitatibus meis custodient. »Omnis hic locus praecepta continet sacerdotum, qui post multa quae supra exposuimus, jubentur viduam, et repudiatam, sive ejectam, non accipere uxores. Vidua et repudiata est Sy nagoga, id est congregatio Judaeorum, quae Domi num non recepit. Unde ejecta, recte dicitur, sive vidua Synagoga. Ejecta vero haereticorum frequentia, qui exierunt a nobis, quia non erant ex nobis. Sed virginem, inquit, de semine domus Israel, quae nutrita est in domo Dei, in lege et prophetis, de qua et Apostolus loquitur: Volo omnes vos virginem sanctam exhibere Christo (lI Cor. XI, 2). Ista est virgo de qua et alibi dicit sermo divinus: Ama illam, et servabit te: circumda illam, et exaltabit te: honora eam, ut te amplexetur (Prov. IV, 8). Quae sit autem virgo quae amanda sit, et suum custodiat amatorem, sciet qui illud legerit: Hanc dilexi et quaesivi ab adolescentia mea, et quaesivi sponsam ducere mihi, et amator fui decoris ejus (Sap. VIII, 2). Et iterum: Et omnium Dominus dilexit eam (Ibid. 3). Non solum autem virginem, sed et viduam debent sacerdotes ducere, quae tamen alterius sacerdotis uxor fuerit; scientiam videlicet, quam alius Dei cultor invenerit. Neque enim nova tantum contenti debemus esse doctrina, sed et veterem excolere, et nostro jungere comitatui, si tamen in sacro cultu fuerit erudita.