Latin
13.17.23 to 13.17.36
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.17.23-36
Unproofread scanNot analysed yet
Sacerdotis quoque officium est docere populum quid inter sanctum et pollutum, inter mundum et immundum sit: ut prius referamus ad dogmata, secundum ad opera quae per carnem efficiuntur. Delicta enim quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Et cum fuerit controversia de omni re, sive ut Septuaginta transtulerant, sanguinis, hoc est quod ad mortale pertinet crimen, stabunt sacerdotes in judiciis meis, ut non judicent secundum honorem, nec accipiant personam pauperis, sive divitis in judicio: sed stent in judiciis Dei, et recordentur illius psalmi: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI, 1), deos appellans qui habent judicandi de hominibus potestatem: qui in quo judicio judicaverint, judicabitur de eis (Matth. VII). Leges, inquit, meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, ut sciant quomodo nobis Christus Pascha sit immolatus; quomodo septem hebdomadas implere debeamus gaudii atque laetitiae, et humiliare animas nostras in jejunio; clangoremque tubarum intelligere et scenopegias spirituales, in quibus dicimus: Advena sum ego et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Haec sunt verae solemnitates Dei, quas consequentius quis Pentateuchum disserens interpretabitur. Prima virtus est sacerdotis, non tantum docere quae noverit, sed omnes Dei festivitates custodire, ut possit aliis custodienda praecipere quae et ipse observaverit. Sacerdotum autem officium esse legis habere notitiam, et in Malachia discimus, qui ait: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7).