Latin
Book 13
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.19
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 29, 30.) «Victimam et pro peccato et pro delicto (sive pro ignorantia) ipsi comedent, et omne votum (sive separatio) in Israel ipsorum erit. Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt, et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domni suae [Vulg. tuae, (sive ut ponat benedictiones super domos vestras). »Pro victima et sacrificio, quod Hebraice dicitur MANAA (…)Aquila et Symmachus interpretati sunt, donum. Rursum pro voto quod Septuaginta άφέρισμα, hoc est separationem transtulerunt, Aquila et Symmachus et Theodotio άνάθημα interpretati sunt, quod Hebraice dicitur HE- REM (…). Et considerandum quod omnia quae nunc per prophetant Dominus loquitur, per Moysen ante jam dixerit. Quaerendumque cur eadem quae dicta num repetat: Ut videlicet quae in mentibus hominum sunt, vel legendi negligentia, vel audiendi contemptu et oblivione deleta, viva voce innoventur, quae non sit scripta calamo et atramento, sed spiritu et verbo Dei. Unde et Salvator nullum volumen doctrinae suae proprium dereliquit, quod in plerisque apocryphorum deliramenta confingunt: sed Patris et suo Spiritu quotidie loquitur in corde credentium. Et haec erit responsio adversum eos qui calumniantur prophetas, cur quae in Pentateucho continentur in suis voluminibus replicent. Victimam igitur, et pro peccato, et pro delicto, sive ignorantia, comedant sacerdotes, de quibus scriptum est: Peccata populi mei comedent (Osee IV, 8). Nec tantum gaudendum est ad oblationem munerum, quantum timendum ad honoris condemnationem, si eo abutamur indigne. Primitiva juxta litteram sunt animantium, et inanimantium quae prima nascuntur, et quae primum terra gignit. Primitiae quoque ciborum nostrorum sacerdotibus offeruntur, ut nihil gustemus noxarum frugum, nisi sacerdos ante gustaverit. Hoc autem facimus, ut reponat sacerdos benedictionem, et oblationem nostram in domo sua: sive ut ad imprecationem suam Dominus benedicat domibus nostris. Grandis dignitas sacerdotum: sed grandis ruina eorum si peccant. Laetemur ad ascensum, sed timeamus ad lapsum. Non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti moeroris de sublimioribus corruisse. Neque enim solum pro nostris delictis reddemus rationem: sed pro omnium, quorum abutimur donis, et nequaquam sumus de eorum salute solliciti.