Latin
Book 13
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 31.) «Omne morticinum et captum a bestia de avibus, et de pecoribus, non comedent sacerdotes. »Et juxta litteram, omni generi electo, regali et sacerdotali, quod proprie ad Christianos refertur, qui uncti sunt oleo spirituali, de quo scriptum est: Unxit te Deus Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8), haec praecepta conveniunt, ut morticinum non comedat tam de avibus quam de pecoribus, cujus nequaquam sanguis effusus est, quod in Actibus apostolorum dicitur suffocatum; et quae necessario observanda, apostolorum de Jerusalem Epistola monet (Act. XV): et captum a bestia; quia et ipsum similiter suffocatum est: et condemnat sacerdotes, qui in turdis, ficedulis, gliribus, et caeteris hujusscemodi, haec aviditate gulae non custodiunt. Possumus autem juxta anagogen morticinum dicere, in quo animae sanguis emortuus est, et imitatur Nabal Carmelium, qui interpretatur stultus: et audita ira David pavore contremuit, et mortuum est cor ejus in eo (I Reg. XXV). Captus autem a bestiis, quarum ne morsibus lanietur, propheta suspirat, dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19), ille dicendus est qui adversarii leonis morsibus devoratur et pardi qui non mutat varietatem suum, et ursae quae raptis saevit catulis, et luporum Arabiae [Al. rabie], et reliquarum bestiarum, quas in varietate daemonum accipimus. Aves autem illas esse dicimus, quae ponunt in coelum os suum, et illa pecora, quae prona in terramque vergentia, ventri tantum, et his quae sub ventre sunt serviunt.