Latin
13.7.18 to 13.7.31
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.7.18-31
Unproofread scanNot analysed yet
Illa enim alterius ordinis atque mensurae est, et in singulis magnam habens diversitatem: tantumque inferior templo, quod nunc ostenditur Ezechieli, ut non solum cultores ejus, et aeditui, sed et ipse fabricator ejus Salomon peccaverit, et offenderit Deum, licet postea egerit poenitentiam, scribens Proverbia, in quibus ait: Novissime ego egi poenitentiam, et respexi ut eligerem disciplinam (Prov. XXIV, 32). Ista autem quae Ezechieli et per Ezechielem domui Israel ostenditur, talis est, ut qui eam mente conspexerit, cesset ab iniquitatibus suis: non quibusdam, sed omnibus: sive ut Hebraico continetur, confundatur et sustineat tormentum suum pro omnibus quae fecerit. Sustinet autem tormentum iniquitatum suarum, qui cessat praeterita facere peccata: multumque prodest ei, qui ante peccaverit, videre domum Dei et omnis fabricae ejus nosse rationem, ut peccare desistat, et habens illius desiderium, dicat ad Dominum: Domine, dilexi decorem domus tum et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8). Et iterum: Unum petivi a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Damini omnibus, diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4), cum coepero vivere et esse cum Christo, qui est vita credentium. Sequitur: «Exitus ejus et introitus, »subauditur, domus. Exitus autem eorum qui egrediuntur ad eos qui foris sunt et introitus eorum qui per magistrorum disciplinam ad interiora penetrant. Et omnem, inquit, descriptionem ejus, sive substantiam ejus, ut Septuaginta transtulerunt, quae non tam ad naturam domus, quam ad suppellectilem pertinet atque divitias. Et universa praecepta, cunctumque ordinem, et omnes leges templi ostendes eis, qui portaverunt tormentum iniquitatum suarum, et cessaverunt. sive confusi sunt super his quae ante gesserant. Idcirco autem ostende eis, ut custodiant omnia quae praecepta sunt. Nihil enim prodest scire descriptionem domus et omnes distributiones ejus, de quibus scriptum est: Multae· mansiones apud Patrem meum (Joan.