Latin
13.7.32 to 13.7.41
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.7.32-41
Unproofread scanNot analysed yet
XIV, 2); et iterum: Statuit terminos gentium secundum numerum filiorum Israel, sive angelorum Dei (Deut. XXXII, 8), nisi feceris quae praecepta sunt. Domus autem et lex omnium praeceptorum Dei, et urbs quae in summitate montis est constituta, illa credenda est, de qua scriptum est: Non potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V, 14); et: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5): quae perspicue refertur ad Ecclesiam, et sita est in eo monte, qui in vertice omnium montium est, et a quo vulneratus est princeps Tyri: omnesque fines et termini domus hujus, sancta sanctorum sunt. In illa domo, hoc est, in tabernaculo quod fabricatus est Moyses, et in templo quod a Salomone constructum est, interiora tantum, ubi erant Cherubim, et propitiatorium, et arca testamenti, et mensa thymiamatis, appellabantur sancta sanctorum. In hac autem domo quae monstratur Ezechieli, et quae in summitate montis est constituta, omnes termini ejus reputantur in sancta sanctorum. Quodque infertur: Haec est lex domus, vel ad praeterita pertinet, de quibus jam dictum est, vel ad ea quae dicenda sunt postea.