Latin
13.8.21 to 13.8.33
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.8.21-33
Unproofread scanNot analysed yet
Multum est si voluerimus templum Salomonis huic templo, et omnes partes ejus et tabernacula comparare. Quod quia difficillimum est, interim in praesentiarum altare, quod Ezechieli ostensum est, altari quod in Exodo (cap. XXXVIII) legimus, ex parte modica conferamus. Ibi altare quinque cubitorum in longitudine et quinque cubitorum in latitudine, id est, quadrangulum, et trium cubitorum in altitudine describitur: hic vero recedens a sensibus quinque, tendit ud unionem, in qua cubitus perfectus, sive verissimus ponitur, cui jungitur palmus, id est, παλαιστή, sextam, ut supra diximus, habens partem cubiti. In sinu autem ejus, hoc est, altaris, erat cubitus, qui scilicet ea quae igne consumebantur suscipiebat, et in latitudine ejus alius cubitus: ut interiora, hoc est, secreta, et spatia altaris quae in latitudine demonstrantur, uno cubito finirentur. Quod autem sequitur: Et definitio usque ad labium ejus, pro quo Aquila, Symmachus et Theodotio posuerunt terminum, Septuaginta rursum gisum interpretati sunt. Cujus verbi, ut ante jam dixi, non possum scire rationem; nec cujus linguae sit dicere confidenter: nisi hoc admonere lectorem, quod ubi nunc definitionem interpretatus sum supra coronam transtulerim. Illudque breviter demonstratur, quod in circuitu ipsius altaris, id est, in margine, et circulo repandum fuerit labium, et quasi corona in modum lilii, habens in aspectu plurimam venustatem. Quae definitio, sive gisus per circuitum palmi unius, sive παλαιστής latitudine tendebatur. Fovea autem altaris, sive profundum et altitudo, pro qua in Hebraico ponitur GAB (…)de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam, vel usque ad propitiatorium maximum, duobus cubitis erat, et latitudo ejus cubili unius. Inferiora enim et profunda, ei terrae cohaerentia, duali numero, qui et in immundis animalibus positus est, continentur (Gen. VII): superiora autem et ad crepidinem, sive propitiatorium pervenientia, quod Theodotio ipso Hebraico nomine appellavit AZARA (mTO), unius cubiti habent latitudinem, ut dualis numerus transeat ad solitarium;