Latin
13.8.34 to 13.8.49
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.8.34-49
Unproofread scanNot analysed yet
et bonum nuptiarum, quod inferius est, ad unionis perveniat beatitudinem. Quodque sequitur: «Et a crepidine minori usque ad crepidinem majorem, quatuor cubitorum, et latitudo unius cubiti, »pro quo in Septuaginta positum est: Et a propitiatorio minori usque ad propitiatorium majus; et Theodotio in utroque AZARA transtulit, illud est intelligendum, quod propitiatorium minus, lapis sit excisus de monte sine manibus, et propitiatorium majus, ipse lapis qui crevit in montem magnum, et implevit universum orbem (Dan. II). Sive juxta alterum sensum, propitiatorium minus est, quando exinanivit se formam servi accipiens (Philipp. II), et propitiatorium majus, quando recepit gloriam, quam habuit apud Patrem antequam mundus fieret (Joan. XVII). Prius enim Christi humiliora cognoscimus, et sic ad divinitatis ejus altitudinem pervenimus: et tamen utriusque naturae propitiatorium, hoc est, minoris atque majoris, ad unius altaris pertinet sacramentum. Inter duo autem propitiatoria, minus atque majus, quatuor erant cubita, quatuor mundi elementa signantia, quae et ipsa perveniunt ad unius cubiti altitudinem. Et hoc animadvertendum quod in mensura altaris primus cubitus in latitudine nulli copulatur, sed sua unione perfectus est: secundus autem latitudinis cubitus, post duos cubitos crescit ad suminum, et tertius cubitus, post propitiator ium minus et majus per quatuor elementa ad unius cubili mysterium tendit; et unus et alter, et tertius cubitus in altare Domini, nequaquam primus, secundus, et tertius; sed unus et unus, et unus esse dicatur. Ipse autem Ariel quatuor cubitorum erat, et ab Ariel usque sursum cornua quatuor; sive ut in Septuaginta dicitur, ab Ariel usque ad superiora cornuum cubitus unus. Ariel,(…) ut plerique aestimant, interpretatur lux mea Deus. De quo et in Isaia propheta, ubi scriptum est: Vae tibi, civitas Ariel, quam expugnavit David, sive circumdedit, plenius diximus (Isa.