Latin
13.8.50 to 13.8.65
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 13.8.50-65
Unproofread scanNot analysed yet
XXIX, 2). Ut autem ego arbitror, leo vel fortis Dei: quod nomen refertur proprie ad altare, in quo vel illuminatio Dei est, vel leo et fortitudo ejus, dicente Jacob ad Judam: Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 9)? Cubitorum autem quatuor est; et cornua habet quatuor; sive superiora quatuor cornuum, uno cubito finiuntur; ut Evangeliorum mensura et in totum orbem fortitudo discurrens, tub illuminatione Dei, et leonis fortitudine demonstretur, ad unumque cubitum perveniant divinae confessionis. Et ut paulatim obscuritas praesentis loci manifestior fiat, sequitur: «Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine, per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulum aequis lateribus. »Quod nemo dubitat ad duodecim tribus pertinere, quae in Joannis Apocalypsi (cap. VII) scriptae sunt, et ad apostolorum numerum, de cujus sacramento dixisse me memini. Per quatuor autem latera mundi, duodeni cubiti simul efficiunt quadraginta octo cubitos sacerdotalium civitatum, ut istis quasi fundamentis in toto orbe divisis, Ecclesia fortitudo solidetur. Porro crepido, pro qua Septuaginta propitiatorium, Theodotio ut supra AZARA; Symmachus περιδρομήν, hoc est circuitum interpretati sunt, quatuordecim cubitorum erat longitudinis per quatuordecim latitudinis, in quatuor angulis ejus, et corona in circuitu ejus dimidii cubiti; pro qua rursum Septuaginta gisum interpretati sunt, et sinus, sive juxta Symmachum consummatio ejus atque perfectio, cubiti unius per circuitum, illud latenter ostendit, quod Dominus noster, qui vere propitiatorium dicitur non solum pro peccatis nostris, sed pro omni mundo per quatuordecim generationes venerit ab Abraham usque ad David; et rursum per alias quatuordecim usque ad captivitatem Jechoniae, et ejusdem numeri sacramento ad terrena descenderit: ut in tertia τβσσαραχαιδεχάδι, et divini numeri (Al. muneris) sacramento salvaret quatuor angulos mundi, de quibus scriptum est: Multi ab Oriente, et Occidente, et ab Aquilone et Meridie venient, et accubabunt cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum (Matth.