Latin
14.563.104 to 14.563.120
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.563.104-120
Unproofread scanNot analysed yet
LI. 10). Et illo vino, quod de vera vite redundat in torcularibus Salvatoris, dicente Domino: Ego sum vitis, vos autem propagines, Pater meus agricola (Joan. XV, 1, 5). De his torcularibus tres psalmos legimus, octavum, et octogesimum, et octogesimum tertium, qui omnes ad Ecclesiae sacramenta referuntur. Et in veteri quidem lege, absque mensura erant, et numero primitiae: non enim ad mensuram Deus spiritum dabat. In secunda autem aedificatione templi, quod Ezechielis prophetia continet, certa mensura est, id est, sexagenarius numerus, quo mundus expletur, ut dicitur nobis: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2). (Vers. 15 seqq.) «Et arietem unum de grege ducentorum, de bis quae nutrit [Vulg. nutriunt] Israel in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus: Omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israel. Et super principe [Vulg. principem] erunt holocausta, et sacrificium, et libamina in solemnitatibus, et in kalendis, et in Sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israel. Ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israel. »Supra dixit quota pars eorum quae appenduntur, mensurae quoque tam aridarum specierum quam liquentium, debeat offerri principi: nunc eumdem primitiarum in animantibus ordinem tenet: ut unam de grege ducentorum arietum jubeat offerri, quos nutrit Israel, in sacrificium et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandam pro populo Israel, ait Dominus Deus. Quod nos interpretati sumus, de his quae nutrit Israel, in Hebraico scriptum est MEMMASCE (…),quod Aquila et Symmachus interpretantur, άιώ των ύδάτων, Septuaginta et Theodotio, άιώ των ποτιστήρίων: quorum alterum de irriguis, alterum de canalibus sive piscinis sonat: ut videlicet primitiae principis non alibi nisi in irriguis nutriantur. Et quomodo in superioribus legimus sexagesimam partem debere offerri principi de his quae appenduntur et quae mensurae subjacent: sic nunc ducentesima pars animantium jubetur offerri, et hujuscemodi legis praeceptis omnem populum esse subjectum, ut offerat duci sive principi, quod videlicet per illum holocausta, et sacrificia, et libamina in singulis solemnitatibus offerantur pro populo, et expietur domus Dei.