Latin
14.563.121 to 14.563.139
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.563.121-139
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo animadvertendum, quod quomodo populus debitor est primitiarum offerendarum principi: sic princeps debitor est populi offerre pro eo victimas, quem juxta tropologiam non alium intelligere possumus, nisi Dominum Salvatorem. Iste est qui de ducentis animantibus suscipit arietem, sive ut significantius Hebraicus sermo demonstrat, βόσκημα, quod ad cuncta animantia, et non proprie ad arietem referri potest, et suscipit animal vel arietem, qui nutritus est in locis irriguis, sanctarum, videlicet Scripturarum, et potest dicere: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit, super aquas refectionis educavit tue (Psal. XXII, 1, 2). Haec erant irrigua, imo bi canales, ad quos et Jacob ducebat pecora sua, ut in ipsis biberent atque conciperent. et juxta virgarum colorem, fetus ederent Domino (Gen. XXX). Pro sacrificio, hoc est θυσίςι. Aquila et Symmachus donum interpretantur: quod in Hebraico dicitur MANAA (ΠΠ3Ώ), et proprie non pertinet ad hostiam, sed ad ea quae ex simila, et polenta et oleo offeruntur in sacrificio. Holocaustum vero est, quod totum offertur Deo, et sacro igne consumitur. Pacifica, quando reconciliamur Deo; et pro nobis Apostolus loquitur: Precamur pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V, 20). Et in alio loco: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (Ibid. ,19). Iste autem princeps, cui primitias de animantibus offeruntur, ipse est et rex: ut in crucis quoque titulo demonstratur Hebraicis et Graecis litteris ac Latinis. Nitentibusque Judaeis, ut deponeretur titulus triumphalis, gentium in Pilato turba respondit: Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 22). Sub principe, inquit, eruat. Pulchre sacerdotalis dignitas commonetur, cui subjecta sit officio: ut sciat se sacrificium, et libamina quae offeruntur ex vino Al. humo], pro populo offerre debere in cunctis solemnitatibus: tam videlicet in Kalendis, id est, neomeniis, quam in Sabbatis: quando tenebris cuncta operientibus, lunaris exordium luminis est: et in requie Sabbatorum: ut faciat videlicet pro peccato, ad expiandum pro domo Israel, quae est Ecclesia Dei viventis, columna, et firmamentum veritatis.