Latin
14.563.231 to 14.563.247
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.563.231-247
Unproofread scanNot analysed yet
Et iterim priusquam quid ista significent, disseramus, ipsa Scripturae παρχφραστικώ; verba pandenda sunt. Porta, inquit, atrii interioris sex diebus, de quibus scriptum est: Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua (Exod. XX, 9), erit clausa; nec quaelibet porta, sed quae respicit ad Orientem, unde oritur sol justitiae. Porro die Sabbati, id est septimo, in quo requies est, aperietur per singulas hebdomadas, et rursum completis diebus triginta, quando alterius mensis finis, et alterius exordium est, id est, neomenia, die videlicet Kalendarum, aperietur, ut quod privilegium habet septimus dies in hebdomada, hoc habeat privilegium mensis exordium. Cur autem aperiatur die septimo, et die kalendarum porta interioris atrii quae respicit ad Orientem, sequens sermo monstrabit. Et intrabit, inquit, princeps per viam vestibuli portae deforis, atrii videlicet exterioris: et stabit in limine portae interioris atrii, quae respicit ad Orientem: nec ingredietur atrium interius, sed illo stante, alii sacerdotes facient pro ipso holocaustum, quam oblationem interpretatus est Symmachus: et pacifica, sive qua ad salutem pertinent, ut postquam hostia principis, sacro igne fuerint concremata, et dux reconciliatus Deo, tunc adorare possit super limen portae interioris atrii in quo steterit, et egrediatur. Quid igitur? Post egressionem principis statim porta claudetur? Nequaquam, sed aperta erit usque ad vesperam; ut post principem, omnis populus terra adoret contra ostium porta illius: adoret autem in sabbatis, et in kalendis quando aperitur porta. Et quia supra dixerat: Facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus, nec significaverat holocaustorum numerum; nunc infert: «Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die Sabbati. »Offeret autem non per se, sed per sacerdotes, de quibus scriptum est: Et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus (Ezech. XLIII, 2); sex, inquit, agnos immaculatae, et arietem immaculatum: ita ut sacrificium arietis mensura ephi sit, quae Hebraice appellatur EPHA (ΓΕ’Ν).