Latin
14.563.248 to 14.563.264
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.563.248-264
Unproofread scanNot analysed yet
Sex autem agnis sit sacrificium quod offerre potuerit manus ejus qui offert; et per singula ephi, erit olei mensura quae appellatur hin. Kalendarum autem, hoc est, neomeniarum dies, hoc habebit privilegium amplius a die Sabbati, ut vitulus immoletur de armento, sive taurus immaculatus. Caetera autem, hoc est, sex agni immaculati, et aries immaculatus, et sacrificia eorum, ritum sabbati possidebunt: ita duntaxat, ut sicut in ariete ephi offertur sacrificii [F. leg. sacrificium], id est, similae et hin olei, ita offeratur, et in vitulo. Haec perspicuitatis causa sint posita: nunc spiritualem sensuro. Domino donante, reseremus. Sex diebus quibus operamur in mundo, porta Orientalis atrii interioris clausa nobis est. Postquam autem venerimus ad diem septimum, id est, ad diem sabbati, in quo aeterna requies est, sive ad diem kalendarum, quando post caecam noctem et horribiles tenebras, lucis exordium est, aperitur nobis porta Orientalis: et si quis nostrum per merita virtutum, ducis nomen et dignitatem fuerit consecutus per viam vestibuli portae deforis, hoc est, per mundi hujus labores: et portam Ecclesiae, quae adhuc in terrenis finibus posita est, ingredietur: non interius atrium, hoc enim in praesenti loco scribitur; sed ad limen portae interioris, et stabit in ea. Sin autem princeps in praesenti Scriptura non ingreditur atrium interius, sed stat in limine ejus, nui dubium est, nunc ex parte nos videre, et ex parte cognoscere; et necdum revelata facie gloriam Domini contemplari (II Cor. III). Denique stante principe in limine portae atrii interioris, caeteri sacerdotes, quibus hoc officium delegatum est (quos possumus intelligere virtutes angelicas), facient pro ipso holocaustum et pacifica. Indigemus enim misericordia Dei, et omnis creatura ad comparationem Creatoris immunda est. et divmo igne purganda, quo et Isaiae prophetae purgata sunt labia (Isa.