Latin
14.581.11 to 14.581.23
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.11-23
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo qui ditior est sacerdos, quam venit ad sacerdotium, quidquid plus habuerit, non filiis debet dare, sed pauperibus, et sanctis fratribus, et domesticis fidei, qui vincunt merita liberorum, ut reddat ea quae Domini sunt, Domino suo, qui loquitur in Quidquid uni istorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Ipse enim in pauperibus suscipitur hospitio; visitatur in carcere: nudus tegitur: sitiens bibit: saturatur esuriens. Ut non dispergatur, inquit, populus meus a possessione sua. Si enim licentiam habuerit princeps, vel accipere, vel rapere, vel sub figura honoris tenere quae non sunt sua, et liberis derelinquere, populus qui in nomine Dei fuerat congregatus, dispergetur in partes atque lacerabitur: sive, juxta legem, ne paulatim alterius haereditas transeat ad alium, et pereat funiculus divisionis, per quem forte ad unumquemque venit haereditas. Dispergit ergo populum Dei, et aufert ab eo possessionem fidei sempiternam, qui aliena dona vel bona, vel rapina, vel adulatione, vel blanditiis, vel praetextu religionis, filiis fratribusque, et consanguineis derelinquit. (Vers. 19 seqq.) «Et introduxit me per ingressum qui erat in latere (vel post tergum) portae in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes (sive in exedras et thalamos) qui respiciebant ad aquilonem. et ecce ibi erat locos vergens ad occidentem (sive ad mare: et ut LXX transtulerunt, separatus). Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes, pro delicio, et pro peccato (sive pro ignorantia et propterea) ubi coquent sacrificium (sive manaa et donum) ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum.