Latin
14.581.24 to 14.581.37
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.24-37
Unproofread scanNot analysed yet
Mensurae unius quatuor erant: et paries per circuitum ambiens qualuor atriola: et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum (sive propter accubita quae Aquila, στιβάδας interpretatus est: Symmachus περιφράγματα, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit TUROTH ). »—«Et dixit, inquit, ad me: Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus victimas populi [Vulg. addit. Domino (sive victimam). »Hoc enim Hebraice significat ZEBA (…). Vir qui calamum tenebat manu et funiculum caementarii, quo aedificium metiretur, introduxit, inquit, me per ingressum, qui erat ex latere portae, vel post tergum portae. Nec posuit cujus portae, Orientalis, Australis, aut alterius plagae: sed reliquit incertum, ut irem ad locum sanctuarii, et in gazophylacia, sive in cubicula sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem et ad mare: ad septentrionem videlicet et ad occidentem: hanc habente Scriptura sacra consuetudinem, ut pro situ terra Judaeae semper mare Occidentem vocet. Et considerandum quod locus sacerdotum, ubi pro delicto, sive ignorantia, et pro peccato coquuntur sacrificia, ne cruda offerantur, in atrium exterius ad Aquilonem et Occidentem positus sit: unde ventus frigidissimus oritur, et ubi solis lumen occumbit. Ex quo ostenditur, quidquid ad edulium pertinet, vel pro errore esse, vel pro peccato. Sin autem et pro ignorantia offertur sacrificium, quanto magis pro delicti conscientia! Unde et Job offerebat mane quotidie hostiam pro filiis suis (Job, I), timens ne per ignorantiam deliquissent. Quod autem sequitur: «Ut non offerant in atrium exterius, et sanctificetur populus, »qui sanctificationi non fuerat praeparatus, illud significat, ne facile non sanctificatis sancta tribuamus: nec mittamus, juxta Evangelium, margaritas ante porcos, nec demus sanctum canibus (Matth. VII). Denique Moyses tribus diebus ab omni immnuditia, et ab uxorum complexu vult populum sanctificari, ut accedat ad montem Sion, et sanctificatus sancta suscipiat (Exod.