Latin
14.581.146 to 14.581.159
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.146-159
Unproofread scanNot analysed yet
XXI): vide in Thamar fornicationem (II Reg. XIII), et Osee junctum fornicariae, Jeremiae περίζωμα (Osee I; Jerem, XIII), Moysi uxorem AEthiopissam, et interfectionem AEgyptii, et mille alia, quae si intelligamus juxta occidentem litteram, et non juxta spiritum vivificantem, amara sunt, et lectorem suum non tam aedificant quam destruunt (Num. XII; Exod. II), Istae igitur aquae quae egrediuntur de templo Domini, et pergunt ad Orientem, et descendunt in latus templi dextrum, ad altaris Meridiem, ubi sponsus convivas suos pascit, et accubat. Quod autem sequitur: «Et eduxit me per viam portae Aquilonis, et convertit ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad Orientem, »illud latenter ostendit quod statim ad portam orientalum pervenire non possumus, nisi perviam portae Aquilonis longo circuitu perveniamus ad eam. Nisi enim ventum frigidissimum vicerimus calore fidei, et calcaverimus regiones ejus: ut impleatur illud in nobis Apostolicum: Deus autem conteret Salanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI, 20), portam per quam egrediuntur, et sunt a latere dextro, ingredi non valebimus. Et nota quod aquae istae quae ingrediuntur per portam Orientis, in tantum laevas partes fugiunt, ut a dextris altaris ad meridiem pergere describantur. Vir autem, inquit, ille qui habebat funiculum in manu, cum me duxisset per portam Aquilonis forinsecus ad viam, quae respiciebat Orientem, et ipse quoque esset in eodem loco, mensus est ejusdem aquae mille cubitos; et transduxit me per aquam usque ad talos, quos Aquila et Symmachus, et Theodotio Αστραγάλους interpretati sunt, pro quibus LXX transtulerunt: et transivit [Al. sed transibit] in aquam, aquam remissionis: quod intelligere possumus prima hominum significare peccata, quae ingredientibus nobis aquas Domini dimittuntur, et baptismi ostendunt gratiam salutarem et initia sunt profectuum, tamen ipsa sublimia. Denique ad talos usque pertingunt, qui plantae calcaneoque vicini sunt, qui patet morsibus colubri, dicente Domino: Tu ejus observabis caput, et ipse observabit tuum calcaneum (Gen.