Latin
14.581.160 to 14.581.180
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.160-180
Unproofread scanNot analysed yet
III, 15, sec. LXX). Et in Psalterio de Juda dicitur proditore: Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem (Psal. XL, 10). sive calcaneum, hoc enim Graecum πτέρνη [Mss. πτέρνα] significat. Post mille autem cubitos qui perveniunt usque ad talum, mensus est alios mille cubitos in aqua, et transduxit mo usque ad genua. Post remissionem siquidem peccatorum, et iter profectuum, quando paululum de terrenis ad altiora conamur ascendere, flectimus Domitio genua, dicente Apostolo: Ut omne genu flectatur [Al. flectat], coelestium, terrestrium et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 10, 11). Tertio mensus est mille alios cubitos, et transduxit, inquit, me per aquam usque ad renes. His enim gradibus ad sublimia pervenimus: quae tamen ipsa sublimia usque ad lumbos et renes perveniunt, ut omnis in nobis ignobilis libido truncetur; et possideamus sanctificationem corporis, sine qua nemo videt Deum. Unde et in hoc eodem propheta (Supra VIII): a pedibus usque ad lumbos Deus igneus cernitur. Indigent enim igne, et purgatione opera lumborum, dicente justo: Quoniam lumbi mei repleti sunt illationibus (Psal. XXXVII, 8), per quos nobis et in die, et in noctium phantasmate illudit inimicus. A lumbis vero usque ad caput et verticem pretiosissimo metallo electri fulgore resplendet: ut nihil in se sordidum, nihil habent vilitatis. Unde nunc quarto dicitur: Et mensus est mille, subauditur, cubitos, torrentem (quod LXX non transtulerunt) quae non potui pertransire: multo melius quam Septuaginta qui dixerunt, et non poterat [Al. quem non potuit] pertransire. Propheta enim et omnis humana natura, post lumbos torrentem cogitationum, et incentiva in corde vitiorum, non potest pertransire. Vir autem ille qui indutus erat BADDIM, et ductor prophetae, liquido pertransiit: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isa.