Latin
14.581.264 to 14.581.290
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.264-290
Unproofread scanNot analysed yet
ita ut piscatores stent super ripas ab Engaddi, usque ad Engallim: quorum prius fontem, sive oculum haedi: sequens fontem oculumve vitulorum sonat. Engallim enim in principio est maris Mortui, ubi Jordanis ingreditur Engaddi vero, ubi finitur atque consumitur. Mare autem Mortuum illud puto esse, de quo Zacharias loquitur: In die illa egredietur aqua vivens de Jerusalem, et medium ejus in mare primum (Zachar. XIV, 8). Daniel quoque in haec verba consentit: Videbam, et ecce quatuor venti coeli innitebantur in mari magno (Dan. VII, 2). Et David: Mirabiles elationes maris (Psal. XCII, 4). Et ex persona Salvatoris in psalmo: Veni in profundum maris et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 2). Rex quoque AEgypti juxta eumdem Ezechielem draco appellatur (Ezech. XXXII), qui habitat in mari, et ventilat fluminibus quasi cornibus suis. Et iterum. Hoc mare magnum et spatiosum (Psal. CIII, 25). Quod quamdiu non susceperit in se aquas fluminis, sive torrentis, omne quod in se habet, mortificat; sed Dominus de quo dictum est, Percutiet, et curabit post duos dies, et in die tertio surgemus, et vivemus in conspectu ejus (Osee VI, 23), ipse loquitur in codem propheta Osce: Ego colligavi Ephraim, suscepi eum in brachio meo, et non cognoverunt, quia sanavi eos in corruptione hominis (Osee XI, 9); qui vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus pro iniquitatibus nostris. Disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus (Isa. LIII, 5). Ipse istud mare quod est salsissimum, et nimia amaritudine mortuum, sua morte sanavit, qui dicit per Isaiam: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me; evangelizare pauperibus misit me; sanare eos qui contriti sunt corde (Isai. LXI, 1). Unde et per Jeremiam clamitat: Convertimini, filii convertentes, et sanabo contritiones vestras (Jerem. III, 22). Dixit enim populus impatiens et dolorem vulnerum suorum diutius ferre non sustinens: Transivit aestas, pertransiit messis, et nos salvati non sumus.