Latin
14.581.252 to 14.581.263
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.252-263
Unproofread scanNot analysed yet
Ligna autem multa, vel arbores plurimas et multas nimis, illas, arbitror quas in paradiso Scriptura commemorat pomis variis abundare; docetque prophetam ductor praevius et magister, et dicit: Aquae istae quae egrediuntur, vel in Galilaeam gentium, juxta LXX, vel (ut verius in Hebraeo continetur) ad tumulos sabuli Orientalis, et descendunt ad plana deserti, vel ad Arabiam, intrabunt mare, vel ad exitus maris, et sanabuntur aquae. Aquas vel baptismi gratiam, vel evangelicam significare doctrinam, dudum diximus. Quae si egrediantur de limine templi Domini, et aposlolicam teneant disciplinam, tumulos sabuli, steriles prius, et infertiles faciunt esse frugiferos, et omnia plana atque deserta ita irrigantur, ut exprimant in se Jerichontini fluvii sacramentum (IV Reg. II): quem Elisaeus evangelico et apostolico curavit sale, intantum ut ubi prius sterilitas fuerat et mors, ibi ubertas esset et vita. Nec solum deserta sanarunt, sed intrant mare Orientale, mare videlicet Mortuum in quo nihil poterat esse vitale, et mare amarissimum, quod Graece λίμνην άσφαλτϊπν, id est, stagnum bituminis vocant. Mirumque in modum aquis evangelicis aquae sanantur mortuae, quae ab eo quod nihil in se vitale habeant, nomen mortis sortitae sunt. Non enim noverant eum qui dicit: Ego sum vita et veritas (Joan. XIV, 6). Et revera juxta litteram huc usque nihil quod spiret, et possit incedere, prae amaritudine nimia, in hoc mari reperiri potest: nec cochleolae quidem parvique vermiculi et anguillae, et caetera animantium sive serpentium genera, quorum magis corpuscula possumus nosse quam nomina. Denique si Jordanis auctus imbribus pisces illuc influens rapuerit, statim moriuntur, et pinguibus aquis supernatant. Cum haec itaque nihil utilitatis babeant, ut simplex sermo testatur, etiam si farta fuerint, quod stulta Judaeorum superstitio credit, juxta intelligentiam spiritalem Domini torrente curatae, habebunt pisces plurimos, et vivent omnia ad quae torrens iste pervenerit;