Latin
14.581.327 to 14.581.342
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.327-342
Unproofread scanNot analysed yet
III, 18). Illudque quod dicitur: Et erunt fructus ejus in cibum, et folium ejus ad medicinam, divinorum librorum sacramenta demonstrat: quorum alterum pertinet ad litteram, alterum ad spiritum: ut verba simplicia intelligamus in foliis, in fructibus vero sensum latentem. Sicut enim scientia Scripturarum ducit ad regna coelorum; et praebet nobis panem qui dicit: Ego sum panis, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41): sic folia ejus moralem doctrinam continent, et tribuunt sanitatem, ut peccantium curent vulnera. Pro foliis quae Hebraice dicuntur ALE …propter verbi et vocis similitudinem, LXX ascensionem transtulerunt, quod et ipsum sic edisseri potest, ut post cibos fructuum, verborum monitis ad coelestia conscendamus. (Vers. 13, 14.) «Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Joseph duplicem funiculum habet. Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, in quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem. »Pro eo quod nos diximus, quia Joseph duplicem funiculum habet, LXX transtulerunt augme tum funiculi. Etenim Joseph interpretatur augmentum; rem intelligentes pro nomine, et lectoris animum confundentes. Subtracta enim Levitica tribu, et templi sacrificiis delegata, remanebant undecim tribus, quarum tribus Joseph divisa est in duas, Ephraim, et Manasse, qui dixerunt ad Josue filium Nini: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? Quibus respondit Josue Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim (Josue. XVII, 11, 15). Et iterum: Dixitque Josue ad domum Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnae fortitudinis: non habebis sortem unam, sed transibis ad montem, et succidet tibi atque purgabis ad habitandum spatia, et poteris ultra procedere, cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum (Ibid. ,17, 18).