Latin
14.581.343 to 14.581.361
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.343-361
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc propterea dixerim, quia nunc scriptura commemorat Joseph, hoc est, Ephraim et Manasse duplicem habere funiculum. Singulae autem tribus juxta multitudinem suam, aequalia accipiunt terrae spatia, nequaquam arbitrio dividentis, sed sorte quae in Domini potestate consistit. Denique et ipse Josue qui divisor terne fuit, non propriam sibi separavit terram, ne optimam elegisse videretur; sed accepit a principibus omnium tribuum Ta…nathsareth in monte Ephraim. (Vers. 15 seqq.) «Hic est autem terminus terrae ad plagam Septentrionalem, a mari magno, via Ethalon venientibus Saddada, Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter medium Damasci, et confinium Emath: atrium Thicon [Vulg. domus Atthicon], quae est juxta terminos Auran (sive Auranitidis). Et erit terminus a mari usque ad trium Enon (sive Seraranan) terminus Damnasci, et ab Aquilone ad Aquilonem terminus Emath plaga [Vulg. et terminus Emath; plaga autem] Septentrionalis. »Inter descriptionem terrae sanctae duodecim tribuum Josue filii Nun. et quae nunc per Ezechielem fieri imperatur, hoc interest, quod ibi inter tribus sorte terra dividitur, hic Domini jubentis arbitrio delegatur. In Numerorum igitur libro (cap. XXXIV), in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur, ab Aquilone, id est, plaga Septentrionali ista descriptio est: Porro ad Septentrionalem partem [Vulg. plagam] a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, a quo venies [Vulg. venient] in Emath, usque ad terminos Sadnada, ibunt confinia usque Zephrona et villam Enam, sive Aser Enon. Dicunt que Hebraei Septentrionalem plagam incipere a mari magno, quod Palaestinae, Phoenicis et Syriae quae appellatur Coele, Ciliciaeque praetenditur littoribus, et per AEgyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicit: Pervenient termini usque ad montem altissimum (Num. XXXIV, 7), iidem Hebraei autumant, vel Amanum montem significari, vel Taurum, quod nobis videtur verius.