Latin
14.581.38 to 14.581.50
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.38-50
Unproofread scanNot analysed yet
XIX). Si autem accessuri ad audienda et suscipienda verba Dei, sanctificari jubentur ab uxoribus, manifestum est in lege illud Apostolicum contineri: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5): et ex consensu abstinendum ab uxoribus, ut vacemus orationi. Post haec scriptum est: «Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii, in quatuor angulis atrii atriola disposita. »Ille vir quem saepe commemorat, eduxit eum de loco sacerdotum qui vergebat ad Aquilonem, sive qui erat separatus, ubi coquunt sacerdotes pro delicto, et pro peccato, vel ignorantia: eduxit autem in atrium exterius. Ex quo intelligimus illud atrium de quo egressus est, fuisse interius, et multa esse atria in Scripturis sanctis, de quibus legimus: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIV, 2). Et in Joanne: Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc atrio, et illas oportet me adducere: et vocem meam audient, et fiet unum atrium et unus pastor (Joan. X, 16): hoc enim Graece αυλή significat, quod Latina simplicitas in ovile transtulit. Quando autem dicit, ex hoc atrio, ostendit esse et aliud: quod vel in gentium turba ad distinctionem Israel, vel in coelis ad separationem terreni atrii demonstratur: et pro qualitate meritorum unicuique officio atrium delegatum, super quo in anterioribus plenius disputatum est. Hoc autem atrium de quo nunc sermo est, per singulos angulos quatuor habebat atriola, quae LXX minora vocant, et nos pro facilitate sensus υποκοριστικώς, atriola diximus. Quadraginta cubitorum erant per longum, et triginta per latum. De quibus numeris in hoc eodem propheta disputasse me memini, quod aliud ad tribulationes et angustias, aliud ad perfectam referatur aetatem.