Latin
14.581.393 to 14.581.403
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.393-403
Unproofread scanNot analysed yet
Inde, inquit, pervenient termini contra Orientalem plagam ad mare Chenereth, usque ad stagnum Tyberiadis. Mare autem dicitur, cum habeat dulces aquas, juxta idioma Scripturarum, quo congregationes aquarum appellantur maria. Et tendent, inquit, termini usque Jordanem, et ad ultimum claudentur mari, vel mari mortuo, vel ut alii putant, lingua maris Rubri, in cujus liltore Abila posita est, ubi nunc moratur Legio, et praesidium Romanorum. Hoc juxta Numerorum librum dictum sit. Juxta Ezechielem vero de medio Auran: quod est oppidum Damasci in solitudine, et de medio Galaad, qui mons Libani collibus copulatus cecidit in sortem Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse; et est a tergo Phoenicis et Arabiae: ad quem montem pervenit de Charris profectus Jacob, et comprehensus est a Laban (Gen. XXXI), de quo et Jeremias loquitur: Galaad, tu mihi initium Libani (Jerem. XXII), quam cepit de Amorrhaeorum regione Galaad filius Machir, filii Manasse: finisque hujus plagae, Jordanis fluvius disterminans, et mare Orientale, quod in boc loco mare Mortuum, non linguam maris Rubri intelligunt. Dicamus juxta tropologiam: Post terminos Aquilonis longo circuitu per Ethalon, et Sadada, et Berotha, Sabarim quoque, Thicon, et Auran, et Damascum, et atrium Enon, ad Emath usque pervenit orientalis plaga: de medio iracundiae Auran, et de medio Damasci sanguine videlicet poenitentiae, et de medio Galaad, quod interpretatur revelatio, vel tumulus testimonii; ut post iram et poenitentiam, spem salitis ostendat: et de medio terrae Israel, quae visionem continet pacis, usque ad dulcissima Jordanis fluenta pertingat: quae longe separato mari lumen Orientis consequitur, ita ut fluvio Jordanis, qui interpretatur rivus judicii, et Orientis termino finiatur. Quod autem in LXX ponitur φοινικώνο; ,id est, palmeti, in Hebraico non habetur: pro quo nos, metiemini interpretati sumus: Errorque manifestus, quod pro THAMODDU (ΤΠΟΠ) litterae decepti similitudine, daleth et res, legerunt THA- MORRU (…).