Latin
14.581.404 to 14.581.416
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.404-416
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 19.) «Plaga autem Australis meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis (sive ad aquas Mariboth: hoc enim contradictio, sive o:a&- χισμ6ς, hoc jurgia sonat). Cades quoque et torrens, usque ad mare magnum [Vulg. plaga] haec est plaga ad meridiem Australis. »Pro quo in Numerorum libro ita scriptum est: Incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom, et habebit terminos contra Orientem mare [Al. additur salsissimum], qui circuibunt Australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant Senna, et pervenient in Meridie usque ad Cadesbarne: unde egredientur confinia ad villam nomine Addar, et tendent usque ad Asemona] ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem AEgypti, et maris magni liltore finietur (Num. 34, 3, 4, et 5). Quod breviter boc significat (ne per occasionem Ezechielis, ad expositionem videamur Numerorum transisse latissimam), a solitudine Sin, quae est juxta Edom, et mari Rubro terminum circuire, et per ascensum Scorpionis, et per Sonna et Cadesbarne. et atrium Addar, et ab Asemona pervenire usque ad torrentem AEgypti, qui juxta urbem Rhinocoruram mari influit. Hic vero terminus plagae australis, hoc est meridianae, incipit a Thamar, quae urbs in solitudine est, quam et Salomon miris operibus exstruxit, et hodie Palmyra nuncupatur: Hebraeoque sermone THAMAR (nDD) dicitur, quae in lingua nostra, palmam sonat, usque ad aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non dubium est, et torrens ingrediens mare magnum, hoc quod AEgypti Palaestinaeque praetendit littoribus, et haec est plaga Australis ad Meridiem. Post plagam ergo Aquilonis et Orientis, quando ortus nobis fuerit sol justitiae, accipimus Meridianam plagam, quando eorum nobis desuper lumen infunditur, et cum Abraham inimus convivium (Gen. XLIII), et inebriamur vino, quod laetificat cor hominis (Psal. CIII), cum Joseph et fratribus ejus (Gen.