Latin
14.581.417 to 14.581.439
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 14.581.417-439
Unproofread scanNot analysed yet
XLIII). Incipit autem ista possessio, et hi termini Thamar, a palma videlicet victoriaque viliorum, usque ad aquas contradictionis. Semper enim virtutibus contradicitur. Unde et praedicationi evangelicae, Judaei contra Paulum disserentes, in toto orbe asserunt contradici (Act. XV). Et in Evangelio legimus, Simeone dicente: Hic erit in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum, qui contradicetur (Luc. II, 34). Omnis autem contradictio est sanctitatis, quod interpretatur Cades, dicente Psalmista: Concutiet Dominus desertum Cades (Psal. XXVIII, 8); quod videlicet primum non habebat Domini sanctitatem: sed concussum est atque commotum, ut reciperet hospitem Deum, qui dicit: Super quem requlescit [Al. requiescet] spiritus meus, nisi super humilem et quietum… et trementem verba mea (Isa. LXVI, 2)? Post desertum Cades, usque ad mare maguum in meridie, plagae Australis torrens est, de quo supra diximus; qui non de terra, sed de coelo pluvias habet diversarum virtutum varietate collectas. (Vers. 20.) «Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath, haec est plaga maris. »De qua manifestius et brevius scribit Numerorum liber. Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine concludetur, hoc est, de mari usque ad mare: ad torrentem [Al. a torrente] videlicet Rhinocorurae, qui influit in mare, usque ad eum locum qui est contra Emath urbem Syriae, de qua supra diximus. Occidens autem juxta leges tropologiae semper in mari est: semper in salo et fluctibus, ubi quotidie naufragia suscitantur, et miserorum neces, et divitiarum et mercium amissio, et tamen quum haec omnia patientia fregerimus, venimus per directum ad Emath, hoc est, ad Domini veritatem, qui victis persecutionibus, aeterna nobis praemia repromisit. (Vers. 21 seqq.) «Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel, et mittetis [Al. metietis] eam in haeredilatem vobis, et advenis qui accesserunt [Vulg.