Latin
2.70.162 to 2.70.184
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.162-184
Unproofread scanNot analysed yet
familiare animal canis], in dominorum carnes rabie concitantur [Al. concitatur], et ursis ac lupis cunctisque aliis generibus bestiarum terra completur: pestilentiamque et sanguinem transire per eam, morbum gladiumque significat. Sed et in nostram Jerusalem mittantur bestiae pessimae, quando tradimur in passiones ignominiae, et in reprobum sensum et conscientiam peccatorum, quae excruciant atque dilacerant animum nostrum (Rom. I). Dissensiones, haereses, schismata, aemulationes, invidiae, tristitiae, detractiones, desideria mala, avaritia, quae est radix omnium malorum (I Tim. VI), bestiae pessimae sunt. Quae cum fuerint in nobis, meremur audire: Corripiet te praevaricatio tua (Jerem.) Precamurque et dicimus: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19). (Cap. VI. —Vers. 1 seqq.) «Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel, et prophetabis ad eos. Et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus. »Quod saepe in hoc propheta dicitur Adonai Dominus, propter Graecos et Latinos, qui Hebraeae linguae non habent scientiam, breviter exponendum videtur. ADONAI (paiN) unum nomen est de decem vocabulis Dei, et significat Dominum, quo saepe et in hominibus utimur. Denique et Sara vocans Abraham dominum suum, hoc vocabat nomine (Gen. XXVIII). Et ubi dicitur Domine mi rex, Adonai (Exod. VI) scriptum est. Quando igitur duo, Domini et Domini juncta sunt nomina, prius nomen commune est, secundum proprie Dei, quod appellatur sητον (ΓΠΓΡ), id est, ineffabile, quod et scriptum fuit in lamina aurea, quae erat in fronte pontificis. Montes autem Israel, qui simulacris daemonum fuerant occupati, non auribus, sed imperio ac potentia conditoris suum audiunt et intelligunt Creatorem. Quomodo mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 5): non utique carnis oculis, quibus carebat.