Latin
2.70.185 to 2.70.209
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.185-209
Unproofread scanNot analysed yet
Et ad mare dicitur: Tace, obmutesce (Marc. IV, 39). Et ventorum flatibus imperatur; jubeturque vermi, qui Jonae percussit umbraculum (Jon. IV). Et de eadem terra scriptum est: Qui respicit terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32). Ad quos propheta loquitur, indicans idola destruenda et aras, universasque caeremonias quibus prius idolis servierant conterendas. Possumus montes Israel et principes accipere eos, qui potentia, sapientiaque, et scientia ac divitiis praecellebant. Et hoc animadvertendum, quod obfirmatur quidem facies, et ponitur contra montes: sed nequaquam solis montibus, sed et collibus loquitur, et rupibus et vallibus, in quibus inferior dignitas, et gradus prudentiae scientiaeque cognoscitur. Videntur mihi tropologice montes esse, qui ad perfectam scientiam pervenerunt; colles, qui paulo inferiores sunt; rupes, qui nullam habentes scientiam, et tantum in conversatione fidentes, aliqua sibi de Scripturarum interpretatione praesumunt, habentes juxta Apostolum zelum Dei, sed non secundum scientiam (Rom. X; Jacob. III); valles autem appellari novissimos in Ecclesia, qui et vita et scientia inferiores, tamen de conventu familiae Dominicae non recedunt. Qui omnes verbum Dei jubentur audire, ut unusquisque pro suo modulo, et sensu intelligat quid Dominus praecipiat. (Vers. 4, 5.) «Ecce ego inducam super vos gradiunt, et disperdam excelsa vestra. Et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra. Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum: et dispergam ossa vestra circa aras vestras in omnibus habitationibus vestris. »Montibus dicitur [Al. dicit] Israel quod disperdat Deus excelsa eorum, in quibus adorabant homines fictos deos, et aras simulacraque confringat, et cultores eorum in conspectu fanorum interfici faciat, ut jaceant cadavera mortuorum ubi prius jacebant hostiae; et dispergantur ossa, non montium, sed eorum qui jacebant in montibus, in circuitu ararum, et in cunctis urbibus viculisque Israel.