Latin
2.70.251 to 2.70.273
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.251-273
Unproofread scanNot analysed yet
et oculos fornicantes post idola, per quorum fenestras mors intrasse perhibetur. Quam ob causam et in Daniele duo presbyteri praeceperunt revelari Susannam, ut nudati corporis decore fruerentur (Dan. XIII). Nec frustra loculus est Dominus, ut faceret malum vel mala, quando ad comminationem ejus agunt poenitentiam qui sententiae subjacebant. Sin autem cor durum sit et indomabile, ne per poenas quidem sentiens beneficia corrigentis, dicitur ad eos: Sine cauta percussi filios vestros: disciplinam non recepistis. (Jerem. II, 30). Prodest autem et haereticis, ut conteratur cor eorum, thesaurus pessimus dogmatum perversorum, quia recessit a Domino, et fornicantes oculi post adinventiones suas. Qui cum Domini fuerint recordati, displicebunt sibi in universis abominationibus suis, et intelligentes verae fidei veritatem, scient quia ipse sit Dominus. Qui idcirco saepe infert tribulationem, quae patientibus perniciosa videtur et pessima, ut ad poenitudinem convertantur. (Vers. 11.) «Haec dicit Dominus Deus: Percute manu tua, et allide pedem tuum, et dic: Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israel. »Magnitudinem peccatorum jubetur propheta manibus pedibusque ac sermone monstrare, ut gestu corporis ac indignatione vocis, habitum stupentis mirantisque et plorantis ostendat. Quomodo enim si quando novum aliquid mirandumque conspicimus, tam corpore quam animo perhorrescimus, ita ut complaudamus manibus, et pedes allidamus ad terram, et vocem inclinemus ad fletum; sic nunc oculis animi propheta cernens ventura supplicia, ad universas abominationes malorum domus Israel loquitur quae sequuntur. Percutimus spirituanter manu, quando a malis nos operibus separamus. Allidimus pedem, quando non gradimur itinere peccatorum. Plangimus atque ploramus, quando nobis displicent quae geruntur. Quod ostenditur verbo, heu! Pro quo Aquila interpretatus est &3, Symmachus σχετλίασον, quod significat lamentare, vel plange. LXX et Theodolio εδγβ, quod magis insultantis est quam plangentis. Qui gladio, fame et peste ruituri sunt.