Latin
2.70.274 to 2.70.293
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.274-293
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est autem causa plangendi, quod habitatores montium, et ararum idolorumque cultores gladio, fame et peste ruituri sunt. Qui variis ducuntur erroribus, et quotidie mutant fidem, circumferunturque omni vento doctrinae: isti caeduntur gladio, et dividuntur in partes, unitatem Ecclesiasticae fidei relinquentes. Qui vero spirituales non habet cibos, fame moritur, nesciens eum qui dixit: Ego sum vita (Joan. XVI, 6). Porro qui vel singulis, vel pluribus deditus vitiis, ab eis non potest separari, quasi quondam veterno pestilentiae [Al. quadam uterina pestilentia] corruit. (Vers. 12.) «Qui longe est, peste morietur: qui autem prope est, gladio corruet, et qui relictus fuerit atque circumdatus [Vulg. et obsessus], fame morietur, et implebo [Vulg. complebo] indignationem meam in eis. »Qui obsidionem urbis effugerit, et ad deserta migraverit, peste morietur; qui prope fuerit, cadet 61 hostium gladio. Quem autem circumdederit hostilis exercitus, fame interibit et penuria: in hisque omnibus implebitur indignatio Dei, ut cognoscant qui remanserint, quia ipse sit Dominus. Qui ab Ecclesia quoque recesserit, statim peste morietur. Qui sciolus sibi videtur et diligens, nisi caverit, gladio ferietur inimici. Qui simplici contentus fide, instar brutorum animantium versatur quidem in Ecclesia, sed tamen in nullo bono opere proficit; nec imitator est formicae, quae in messe praeparat sibi cibos atque comportat, iste fame morietur, et in his omnibus implebitur ira Domini. (Vers. 13.) «Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, per circuitum ararum vestrarum, in colle excelso [Vulg. in omni colle], in cunctis summitalibus montium, et subter omne lignum nemorosum, et subter universam quercum frondosam: locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis, »Perspicuum est juxta litteram, et interpretatione non indiget, quod in montibus Israel, et in excelsis collibus, inter ipsa idolorum altaria lucosque quia appellantur ligna nemorosa, Israeliticus sit caesus exercitus, ut ubi peccaverant, ibi punirentur.