Latin
2.70.398 to 2.70.417
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.398-417
Unproofread scanNot analysed yet
quia non quaesierunt coelestia, sed terrae haerere cupierunt. (Vers. 7.) «Venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium. »Verbum Hebraicum ADARIM quod nos in duo verba divisum, primum AD ΤΠ, secundum ARIM …juxta Theodotionem, gloriam montium interpretati sumus, Symmachus vertit in recrastinationem, dixitque: Et tempus prope est: dies festinationis, et non recrastinationis. Porro LXX ita transtulerunt: Venit tempus, appropinquavit dies, non cum perturbatione, neque cum doloribus. Theodotio: Venit tempus, prope est dies famis et non gloriae montium. Occisionis aulem tempus, et famis, nunc quoque in Judaico populo comprobatur, non habente prophetas nec verbum Dei, quo anima credentium pascitur. Montes aulem magistros intellige, et qui habeant notitiam Scripturarum. De quibus et in alio loco dicitur: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5). Porro Septuaginta qui, dixerunt: Non cum perturbatione, et non cum doloribus, illud significant, quod tantum habeant ignorantiae [Al. tantam ignorantiam] Dei et animi caecitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec poenitentiae doloribus crucientur. (Vers. 8.) «Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et replicabo furorem meum in te, et judicabo te juxta vias tuas. Et imponam (sive dabo) tibi omnes abominationes tuas. »Si a quinto anno transmigrationis regis Jechoniae usque ad nonum annum regni Sedeciae, quando ve nit Nabuchodonosor, et obsedit Jerusalem, supputare voluerimus, tres anni erunt medii. Unde recte dicitur, Nunc de propinquo effundam iram meam super te. Nequaquam tibi ventura praedicam, nec, comminabor quae longe post futura sunt, nunc in te complebo furorem meum. Qui furor et ira nequaquam absque judicio est, sed ut reddat vias tuas in caput tuum, et omnes abominationes tuas sentire te faciat. Possumus autem et de extrema captivitate dicere, quod post interfectionem Christi, quando venit eis finis et evigilavit adversum eos peccatum, impletum est illud, quod scriptum est, Nunc pervenit in eos ira Dei in finem (I Thess.