Latin
2.70.418 to 2.70.436
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.418-436
Unproofread scanNot analysed yet
II, 16). Quando a Tito et Vespasiano Jerusalem circumdata est, et advenit desolatio ejus, et impletum est, Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38). Tunc judicati sunt juxta vias suas, et blasphemias, quibus Dominum negaverunt; et senserunt furorem Dei, et omnis indignatio ejus super illos effusa est, receperuntque scelera sua, ut permaneat deletio templi usque ad consummationem. (Vers. 9.) «Et non parcet oculus meus, neque miserebor, sed vias tuas imponam (sive dabo) tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens. »Causas severitatis et austeritatis, sive, ut haeretici putant, crudelitatis Dei quod non parcat oculus ejus nec misereatur, subjecit dicens, Vias tuas dabo tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt; ut sentias quae fecisti, et videns abominationes tuas vel in medio omnium positas, emendes errorem poenitudine, et recedens a pristinis operibus, cum oderis quae fecisti, tunc sentias quod ipse sit Dominus, qui ideo perculit ut emendet, et castigat omnem filium, quem recipit (Hebr. XII). (Vers. 10, 11.) «Ecce dies, ecce venit, egressa est contractio; floruit virga, germinavit superbia. Iniquitas surrexit in virga impietatis, non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum, et non erit requies eis. »LXX: «Ecce dies parit, ecce finis venit, egressa est complexio, et floruit virga, germinavit superbia, suscitata est injuria, et conteret fortitudinem iniqui, et non cum perturbatione neque cum festinatione, et non ex ipsis sunt, neque pulchritudo in eis. »Contracta est, inquit, dies et abbreviata, instatque vicina captivitas. Floruit virga quae multo vobis tempore minabatur, et de flore fructum plagarum parturiit [Al. parturit]. Superbia vestra germinavit quod merebamini, ut super virgam impietatis vestrae, qua subjectos vobis impie caedebatis, consurgat iniquitas, quae non est ex miserabili populo, neque ex eis qui instar brutorum animantium ducuntur a magistris, neque ex clamore eorum et sonitu, quo frustra vociferabamur, a sacerdotibus Pharisaeisque seducti, ut consona voce clamarent et dicerent, Crucifige, crucifige talem (Joan.