Latin
2.70.437 to 2.70.460
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 2.70.437-460
Unproofread scanNot analysed yet
XIX, 6). Unde non erit eis requies, sed aeterna captivitas. Porro Septuaginta juxta illum sensum in quo scribitur, Neque enim scitis quid ventura pariat dies (Prov. XXVII, 1), dixerunt, Ecce dies parit, quod multo ante conceperat, venitque finis, et egressa est complexio, quae mala vestra omnia complectatur et teneat, sive, ut Symmachus interpretatus est, inspectio, ut omnia videat Deus quae fecistis, et consideret opera vestra, et reddat unicuique quod meretur. In eo autem quod ipsi similiter transtulerunt, floruit virga, illo testimonio uti possumus, Ne auferas virgam a filio tuo (Prov. XIII, 24). Et Apostolus, Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Sed et Deus ore Psalmistae resonat: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in pagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auferam [Al. dispergam] ab eis (Psal. LXXXVIII, 33, 34). Ideo ergo Dominus visitat et percutit, ut oriatur et pateat omnis superbia, quae diu latebat inclusa; et suscitetur injuria contra ortam et germinantem superbiam, conteraturque fortitudo iniqui, non cum perturbatione, neque cum festinatione. Finis enim florentis virgae, sanitas est atque correctio, quae non eorum merito venit, qui corripiuntur, nec pulchritudine, quam in se non habent, sed misericordia Domini. Locus difficilis, et inter Hebraicum et Septuaginta multum discrepans, quibus pleraque de Theodotionis editione addita sunt, ut aliquam habere consequentiam viderentur. (Vers. 12.) «Venit tempus, appropinquavit dies. »Non solum ad Jerusalem dicitur, quod venerit ei tempus captivitatis, et appropinquaverit dies quo Babylonio sit vallanda exercitu; sed et ei qui exstructis et dilatatis horreis exsultabat, Dominus loquitur: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te: quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? Unde et Apostolus: Tempus, ait, abbreviatum est (I Cor. VII, 29). Et in alio loco: Praeterit enim figura hujus mundi (Ibid. ,31).