Latin
3.81.191 to 3.81.200
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.81.191-200
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc juxta litteram fuisse sacrilegii, nemo dubitat. Secundum anagogen, omnes haereticos pejores esse prioribus, id est, idolo Zeli pictisque in pariete figuris animantium, et planctu Adonidis, per quae idololatria voluptasque monstrantur, ille scire poterit, qui intellexerit prophetam dicentem: Tu autem odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 17). Et in alio loco: Verterunt contra me scapulam recedentem (Zachar. VII, 11). An ignoramus Marcionem et caeteros haereticos, qui vetus laniant Testamentum, contempto Creatore, id est justo Deo, alium quemdam bonum Deum colere et adorare, quem de suo corde finxerunt? Omnesque nostri temporis haeretici, qui Dei Filium praedicant creaturam, et tamen adorant eum, relicto divinitatis templo et post tergum habito, ipsi confessione sua creaturam adorare se dicunt. Nos autem sic adoramus solem justitiae, ut Deum adoremus in templo veteris Testamenti, ubi Lex et Prophetae, ubi Cherubim et propitiatorium est. Quos nos viginti quinque viros transtulimus, LXX posuerunt, viginti; et in quibusdam exemplaribus, quinque de Theodotione additi sunt