Latin
3.91.1 to 3.91.16
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 17.) «Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis; numquid leve est hoc domui Juda, ut facerem abominationes istas, quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? Et ecce applicant ramum ad nares suas. »Pro eo quod nos diximus: Et ecce applicant ramum ad nares suas, LXX transtulerunt: et ipsi sicuti subsannantes, quibus de Theodotione additum est, Extendunt ramum; ut sit totum pariter: Et ecce ipsi extendunt ramum quasi subsannantes. Pro quo interpretatus est Symmachus, quasi emittentes sonitum in similitudinem cantici per nares suas. Significat autem viginti quinque viros qui in quadrum solida statione fundati sunt, et a quinque sensibus per quinquies quinque, quadranguli figuram efficiunt, non solum templum habere post tergum, sed instar idolorum applicare ramum ad nares suas: haud dubium quin palmarum, quas Graeco sermone pata vocant, ut per hoc eos idola adorare significet. Denique et Job inter caeteras virtutes etiam hoc habuisse se dicit, quod nunquam aspiciens coelum et solem, et lunam, et astra fulgentia, osculatus sit manum suam (Job XXXI), id est, adoraverit creaturas. Symmachi autem interpretatio, foedum raucumque sonitum de naribus procedentem in Dei contemptum significat. Omnesque haeretici, qui repleverunt terram iniquitate, et conversi sunt ad falsi nominis scientiam, ut Dominum ad iracundiam provocarent aestimandi sunt: quando laudare voluerint Deum, magis turpi sonitu blasphemare, vel Testamenti veteris Deum parvi ducere, irridere, contemnere. (Vers. 18.) «Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor. Et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos. »Quodque sequitur, et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos, in Septuaginta non habetur. Pro his, ait, omnibus quae fecerunt, ego faciam in furore, et non parcet oculus meus, nec miserebor.