Latin
3.91.264 to 3.91.289
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.264-289
Unproofread scanNot analysed yet
Circulos autem rotarum, cantos (sic) ferreos appellavit, quibus lignorum rotunditas arctatur et stringitur. Rotae autem istae non solum carnes habent, vel corpus, aut membra: sed et colla, et manus, et pennas, ut efficientias rerum in singulis, non membrorum imagines sentiamus. Rotae quoque ipsae appellatae sunt lingua Hebraica GELGEL(…) quod Symmachus, volubiles, Aquila, rotam interpretatus est. Porro quod sequitur; Audiente me, usque ad eum locum ubi scriptum esi: Elevati [Al. elevata] sunt Cherubim, in LXX non habetur; sed de Hebraico additum est. In quo observandum, quod nequaquam, ut supra dicitur: Facies hominis, et facies Iconis a dextris quatuor, et facies vituli a sinistris quatuor: et facies aquilae quatuor; ut videlicet alia a sinistris, alia a dextris esse credantur: sed omnium aequalis ordo describitur, dicente Scriptura: Quatuor aulem facies habebat unum: Facies una, facies Cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis; et in quarto facies aquilae; ut prima, et secunda, et tertia, et quarta facies, non locorum diversitate dextri et sinistri, sed uno per gradus ordine describatur. Unam autem faciem, id est primam, appellavit Cherub, pro qua supra dixerat, facies vituli. Ex quo intelligitur faciem Cherub esse faciem vituli. Quorum omnium sensum, praeteritae visionis explanatio continet. (Vers. 15 seqq.) «Ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar. Cumque ambularent Cherubim, ibant pariter et robe juxta eos [Al. ea). Et cum elevarent Cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non resistebant rotae; sed et ipsae juxta erant. Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur. Spiritus enim vitae erat in eis. »Omnia vivunt Deo, et suum sentiunt Creatorem. Non est enim Deus mortuorum, sed virentium (Matth. XXII, 32). Unde et omnia corpora rotarum plena sunt oculis (Supra I).