Latin
3.91.290 to 3.91.309
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.290-309
Unproofread scanNot analysed yet
Et in psalmo dicitur: Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 2, 3). Sol quoque et luna, mare et flumina, montes et colles laudant Deum, et in suum circulum per annos singulos elementa volvuntur, coelorumque rationem in terris deprehendimus, ut antiquae legis ordinem conservantes volvantur et currant; et nihil novum cernamus super terram. Quod autem dicitur: Ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar, Scriptura demonstrat eadem nos debere intelligere in expositione animalis, quae supra intelleximus. (Vers. 18 seqq.) «Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stelit super Cherubim. Et elevantes [Al. elevantia et exaltata] Cherubim alas suas, exaltati sunt a terra coram me. Et illis egredientibus, rotae quoquo subsecutae sunt. Ei stelit in introitu portae domus Domini Orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos [Al. ea]. Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel, juxta fluvium Chobar: ei intellexi quia Cherubim essent. Quatuor, per quatuor vultus uni: ei quatuor alae uni, et similitudo manus hominis sub alis eorum: et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi, »Gloria Domini, sive majestas, quae steterat in templi limine, stelit super Cherubim. Qui elevantes [Al. quae elevantia et exaltata] alas suas, propheta cernente, exaltati sunt, rotis pariter sequentibus et stetit in introitu portae domus Domini Orientalis, paulatimque protectio Dei reliquit Israel. Primum fuit in templo, deinde stetit in atrio templi sive limine: qua recedente de templo, nubes et caligo implevit templi penetralia. Rursumque ipsa gloria sedit super Cherubim, et illis statim avolantibus, et ad exteriora abeuntibus, secutae sunt rotae. Et gloria stetit in porta domus Domini Orientalis, non in janua templi, sed alnum et limen in introitu portae domus Domini Orientalis.