Latin
3.91.348 to 3.91.362
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.348-362
Unproofread scanNot analysed yet
sed juxta alterum quem non timetis. Est quidem civitas in lebetis similitudinem, sed non vestris implebitur carnibus; verum eorum quos interfecistis. Vos autem qui arbitramini vos in hac urbe morituros, educam de medio civitatis, et tradam hostium manibus: faciamque in vobis judicia; ut cum cecideritis gladio, nequaquam in urbe, nec extra terminos Israel, sed in finibus vestrae provinciae tunc cognoscatis quod ego sim Dominus. Secundoque dicitur: In finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego sum Dominus. Haec autem universa patiemini, quia in praeceptis meis non ambulastis; et judicia mea non fecistis, sed caeterarum in circuitu gentium scelera estis uperati. Cumque secundum litteram manifestum sit quod dicitur, omissis parumper Jezoniae et Azur, Phaltiae et Banajae nominibus, quae in tempus aliud reservamus, hoc dicendum est, quod usque hodie in Ecclesia, quae est domus Domini, ct ante portam, et in introitu, sive in via portae quae significat Salvatorem, per quem ingredimur ad Patrem, sunt viginti quinque viri, ad sensus cuncta referentes. Et quantum non subterfugit memoriam meam, nunquam in bonam partem hunc numerum potui reperire: licet in Levitico ad sacerdotale ministerium a viginti quinque annis eligantur; in Hebraeo enim non habet hunc numerum, qui in Septuaginta dicitur, sed tricenarium, qui in exordio hujus prophetae, et Domini continetur aetate, quando venit ad fluenta Jordanis, el a Joanne baptizatus est (Matth. III). Sin autem in Evangelio quinque virgines prudentes, et quinque stultae reperiuntur (Matth. XXV), sciamus hunc numerum in medio positum, et pro qualitate utentium, vel ad bonam vel ad malam partem posse conferri. H……gitur viri, qui cuncta ad sensus referunt, et habent duos principes, de quibus supra diximus, duali numero continentur, qui scindit unitatem, et in secundae dici numero non videtur a Domino, juxta Hebraicam veritatem.