Latin
3.91.333 to 3.91.347
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.333-347
Unproofread scanNot analysed yet
Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio ejus. Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus, et ejiciam vos de medio ejus: daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. Gladio cadetis: in finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. Haec non erit vobis in lebetem, et vos non critis in medio ejus in carnes. In finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. »Quod sequitur, in Septuaginta non habetur, sed de Hebraeo additum est: Quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis: sed juxta judicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati. Assumitur propheta juxta illud quod scriptum est: Assumens mansuetos Dominus(Psal. CXLVI, 6); sive elevatur a terra, et introducitur ad portam domus Domini Orientalem, ut possit viginti quinque virorum qui erant in introitu portae, et Jezoniae filii Azur, atque Phaltiae filii Banajae, principum populi, sacramenta cognoscere. Hi igitur quie rant in introitu portae domus Domini Orientalis, desperantes salutem, et scelerum conscientia parati ad interitum, nec volentes per poenitudinem peccata corrigere, dicunt: Licet nuper post primam captivitatem aedificatae sint domus quae ante corruerant, tamen scimus hanc civitatem esse iustar lebetis, nosque pro carnibus, ut in ea consumamur et concrememur, juxta illud quod in Isaia scriptum est: Tempestas si transierit, non assumet nos (Isa. XXVIII, 15). Illis ista dicentibus, irruit in prophetam spiritus Domini; et secundo praecipit ut vaticinetur, et dicat: Quoniam ista dixistis, et cordium vestrorum me secreta non fallunt, ego vobis interpretabor quomodo. civitas in lebetem, et vos in carnes reputemini: non juxta ilium sensum quem loculi estis;